monumenta.ch > Plinius > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 111
{XLVII} Fiunt vero quaedam loci vitio infructuosa, sicut in Paro silva Cende quae nihil fert. persicae arbores in Rhodo florent tantum. fit haec differentia et sexu, ut in iis quae mares non ferunt; aliqui hoc permutant et mares esse quae ferant tradunt. facit et densitas sterilitatem.